Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 596
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO I. VIr quidam sex ultra quinquaginta annorum, ad iracundiam proclivis, nec ullis praeter eructationes acidas, &flatulentias obnoxius morbis, equo aliquando facturus iter, hora prius matutina quarta, paratum sibi a filia, quae justo familiarius cum servo vixerat, decoctum succoladae, cum lacte, &cinamomo sorbebat. Quo sumto mox de nausea conquestus, inceptum prosequitur iter, sed hora septima reversus, viribusque prorsus dejectus, mortuo similis in lectum defertur. Tum vero horrendis protinus cruciari incipiebat vomitibus, quibus inter summas praecordiorum anxietates, &ineffabiles in ventriculi regione dolores, primum mucosam ac biliosam, paullo post viridescentem rejiciebat saburram. Accedebant subinde frequentes dejectiones, cum horrendis imi ventris torminibus stipatae, summum ciborum fastidium urgebat, extrema perfrigescebant, pulsuumque ictus sensim evanescebant. Tandem inter frigidos sudores, ac spasmodicas praecordiorum revulsiones, singultus, hisque junctae totius corporis convulsiones jungebantur, vultus cruore turgidus rubebat; vox peribat, ipsaque hora pomeridiana secunda, &a sumto potu nona, inter crudelissimos cruciatus mors sequebatur. Cadaver neutiquam intumescebat, nec vultus colorem, nisi vivo similem exhibebat; sed ungues coeruleo colore suffusi, scapulae ac dorsum lineis ejusmodi notata, pectusque in latere sinistro punctis hinc inde ex atro rubicundis distinctum cernebantur. Epicrisis. Quaestio ex hac tristissima morbi historia resultat, num defunctus cholera ex sumto veneno, anne potius aliis magis naturalibus caussis suborta perierit? Ardua sane provincia ei imponitur, cui determinandae eiusmodi quaestiones exhibentur, a quarum affirmatione, vel negatione fama, quin vita hominum dependet. Valde ancipites enim plerique de veneficiis sunt casus; cumprimis si anatomica defuncti corporis sectio deficiat.