Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 597
Unproofread scanNot analysed yet
Hac facta, si venenum in substantiam adhuc intra ventriculum reperitur, res est clarissima: ubi vero illud haud deprehenditur, res adhuc dubii plena existit. Inflammationes enim ac siderationes intestinorum, in omni cholera, sive a veneno, sive aliis causis enata, quin &in aliis morbis, dysenteria, colica convulsiva &c. vitae imponunt finem; nec ideo certi quidpiam ostendunt. Nec ex omni dubio extricamur per intumescentiam externi cadaveris, aut maculas coeruleas ac livescentes hinc inde in corpore efflorescentes: quippe quae phoenomena in plerisque corporibus, quae sanguine turgent, ac subitanea abripiuntur morte, videre licet. Quamobrem in tali casu praeter symptomata, &externas notas, ad morales quasdam circumstantias respiciendum est, unde BOHNIVS tr. de offic. med. dupl. pag. 652. rectissi. me scribit: Si externa dati veneni indicia, odium subdolum, &veneni emtio concurrunt, &cuncta veneni ab extra admissi signa, aut plura horum conspirant, haec evidentem &certam veneni dati notitiam conciliare possunt. Quod si igitur praesentem curatius examinemus casum: vero fit simillimum, defuncto ex potu Succoladae venenum quoddam, &quidem arsenicum fuisse exhibitum. Nam 1) valde imbecilla est assertio, ac si lac cum SucFftf 3 CAP. VIII. De cholera &diarrhoeo biloso.