Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 598
Unproofread scanNot analysed yet
Succolada assumtum in ventriculo cum saburra acida, quam in illo contentam eructationes acidae significant, coivisset, &sic, accedente sub pluviosa tempestate equitatione, ideoque transpirationis cohibitione, caussam materialem cholerae absque concursu veneni praebuisset. Cholera enim ex diaetae vitio producta, nec tam cito generatur, nec tam subitaneum sortitur eventum; qualis hoc in casu intra novem horas accidit. 2) Adsunt subinde ea symptomata, quae datum arsenicum insequuntur, &haec potissimum ab auctoribus perhibentur: 1) insignis post sumtum venenum nausea, 2) enormes vomitiones cum summo vultus pallore, ut videantur moribundis similes, 3) refrigeratio extremorum &subita virium prostratio. 4) horrendi in imo ventre dolores tendentes, pungentes ac lancinantes, 5) pulsus cessatio, proxime mortem antecedens, &6) convulsiones quae omnia brevi temporis spatio, eoque nunquam ultra nycthemeron protenso, mors excipit. Conf. ZACHIAS in quaest. med. leg. Lib. 2. Tit. 2. qu. 7. n. 23. AMMAN. NVS in praxi vuln. p. 344. &de med. crit. pag. 303. FORE. STVS Lib. XXX. obs. 5. &diss, quam de erroribus circa venena vulgaribus conscripsi pag. 37. 3) Quae si ad praesentem casum adplicemus, simulque conferamus, quod filia, quae potum Succoladae paravit, uti relatum mihi fuit, odio parentem habuerit, arsenicum emerit, &familiarius servo usa fuerit: nullum est dubium, quin ea dato in potu Succoladae arsenico patrem intersecerit,