Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 602
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero ullum hujus rei est dubium: si consideremus 1) virum juvenem robustum, per omnia sanum, repente sorbillato jusculo, horrendis vomitionibus, torminibus, aliisque sumtum toxicum plerumque consequentibus symptomatibus correptum, ac intra triginta horas extinctum fuisse. 2) factam corporis sectionem, non modo eam ventriculi constitutionem, quae exhibita venena sequitur, verum etiam ipsum in natura venenum ostendisse. 2) Deinceps, cum nullae in nostro casu fuerint dejectiones, quae ordinario ut ab omni cholera, ita praesertim ea, quam venena excitarunt, nunquam abesse solent; ipsa quoque sectio hujus phoenomeni caussam praebet clarissimam, quae nulla est alia, quam convolutio intestinorum tribus in locis facta. Hinc vero simul patet, quanta torminum spasmorumque intestinalium fuerit in nostro defuncto vehementia; quippe cui soli convolutio illa debetur, qua foecibus per alvum nullus exitus fuit permissus; &ideo symptomatum ferocitas acerbior reddita. 3) Determinandum vero est, qualenam exstiterit assumtum venenum? Mercurium vivum solum velle reum agere, absurdum est. Quamvis enim mercurius ille vivus in subjectis, quorum primae viae impuris ac biliosis scatent succis, gravia symptomata, faucium erosiones, copiosiorem salivae fluxum, tormina intestinorum excitare, quibusdam observationibus deprehendatur: ex illo tamen ipsam mortem tam brevi tempore subsequutam esse, nemini hactenus adnotare licuit. Nec in praesenti subjecto recensita incomnioda inde expectari potuerunt, quum illud per omnia sanum ac robustum fuit: &per experientiam constat, ileo morbo laborantibus, mercurium illum librarum pondere citra noxam propinari.