Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 603
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero probabile est, mercurium sublimatum defuncto exhibitum fuisse. Hoc enim veneni genus, adstringente, quem faucibus infert, effectu se facile prodit; &raro tam atroces vomitiones excitare deprehenditur. Inepta quoque est assertio ac si ille calore ventriculi a salibus corrosivis liberatus, inque currentem redactus fuisset formam: hi enim effectus, non nisi per summam ignis torturam, &aliorum subjectorum additionem obtineri potest. 5) Quamobrem justissima remanet suspicio, defunctum non nisi arsenico vita privatum fuisse. Nec falsa fuit: siquidem uxor, torturae subjecta, posthaec fassa est, se marito arsenicum, &paullo post mercurium vivum exhibuisse. Cujus rei medicus statim certior potuisset fieri, si inventum in ventriculo pulverem, quem pro salibus mercurii sublimati corrosivis habuit, recto subjecisset examini, illumque carbonibus injecisset: tum enim, sicuti posthaec factum fuit, foetorem allio similem sparsisset, qui arsenico proprius est.