Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 613
Unproofread scanNot analysed yet
Interdum vero, quando vinum Rhenanum, aut quandoque rubrum Gallicum solito largius potaverat, &cibos duriores infumatos assumserat, aut animi adfectui, tristitiae cum iracundia junctae indulserat; in vomitus atque dejectiones tam copiosas simul incidebat, ut per viginti sedes, totidemque fere vomitiones, valde acidas ac viscidas, viribus mirifice fuerit exhaustus. Ego candide mentem ipsi meam aperiens declaravi, quod adhibitis ad affectum oculorum penitus desperatum tot variis ventriculo ac generi nervoso insensis remediis, id grave malum sibimet accerserit, saltem insigniter auxerit; adeoque ad hoc potius vel abigendum, vel ad minimum sublevandum omnem curandi nervum dirigendum esse duxi. Inter alia ipsum potum vini rubri Gallici quod adstringentis, &in ejusmodi affectibus valde noxiae est facultatis, interdixi; a crassiori quoque victu eum abstinere, &cibis, qui essent facilis concoctionis, &jusculis humectantibus frequenter uti jussi. Pro potu loco cerevisiae commendavi aquam fontanam cum quarta parte vini Rhenani mixtam, vel si hanc ventriculus ferre non posset, eandem cum semine anisi leviter coctam; &denique, ut inter prandium ac coenam elixitium meum balsamicum viscerale; singulis autem septimanis pulverem ex lapidibus cancrorum, thabarbaro, &semine cymini confectum sumeret, suasi. Epicrisis. Morbus hic paullo rarior, cholera sicca cum humida maritata adpellari meretur. Siccae equidem cholerae ideam HIPPOCRATES Lib. de victu acutor. §. 61. ita nobis proponit, quod nimirum venter admodum infletur, strepitus insint cum laterum lumborum dolore, &ma& postea flatus per os &alvum importune, &intexima vi erumpant. Quando vero ventriculus, stinum Hhhh 3 stinum duodenum maxime ac ilcon crudorum &vitiosorum humorum colluvie premitur, sicca tunc cholera in humidam transit.