Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 614
Unproofread scanNot analysed yet
Noster quidem Reverendissimus aeger jam olim hypochondriaca passione infestatus fuit, quae ventriculum ac intestina pro objecto spasmorum potissimum habet: quare nihil restat dubii, quin remediis ad sanandum oculorum vitium usurpatis minus aptis, &vehementioribus naturale robur dictarum partium, a quo praecipuum valetudinis dependet momentum, magis labesactatatum fuerit, atque destructum. In ejusmodi vero intricata aegritudine nihil aliud agendum statui, quam ut idoneis diaeteticis ac pharmaceuticis subsidiis, humoribus blanda reddatur temperies, &peristaltica canalis alimentaris virtus roboretur ac confirmetur. Et quamvis vini Gallici, Pontac dicti, si bonae fuerit notae, ea est natura, ut parcius sumtum, &cum aqua dilutum ad conciliandum ventriculi robur admitti queat: attamen multiplici quoque edoctus sum experientia, ejus usum ob principium, quod fovet valde adstringens largiorem ad graves &spasticas nervosi generis disponere aegritudines, vel eas jam praesentes augere: adeo, ut cum magna cautione id vini genus in usum, praesertim quotidianum duci debeat.