Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 62
Unproofread scanNot analysed yet
Inter caussas autem mediatas, quae ad spasmodi- Convulsiones ab animi cam hanc medullae spinalis constrictionem disponere vaaffectibus. lent, principem locum occuipant graviores animi passiones: quibus ad inducendos non minus, quam fovendos hosce diros motus nihil est efficacius, maxime si externum frigus, &diaetae errores accesserint. Memorabilem de dira convulsione, ex subita animi consternatione ob commissum antea stuprum excitata casum allegat HENRICVS ab HEER obs. XXIV. &quid frequentius, quam homines, praesertim juniores ex gravi terrore ac iracundia vehementissime convelli? Eximia inprimis in hisce morbis excitandis, nimiae libidini, venerisque praematuro aut immodico exercitio vis est: unde quoque coitus parva epilepsia vocatur. XII. Deinde inter horrendi hujus mali caussas materiaConvulsioles recte collocatur succorum vitalium vitium; eorum nes ex vitio humorum. que praesertim dyscrasia quaedam acris, salina, scorbutica. Hinc saepenumero enascuntur convulsiones ab arthritide, podagra, scabie, purpura &c. intra corpus retropulsis; &his iterum ad externum habitum, &artus erumCAP. II. De motibus conoulstuli. erumpentibus, denuo mitigantur.