Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 630
Unproofread scanNot analysed yet
observamus, foemiuas gravidas nona decimaque post cessantem menstruorum eruptionem hebdomade fluxum subinde pati sanguinis satis magnum, &una cum ipso excernere aliquid coagulati carneique; quae educto circa hebdomadem octavam post ceslantia menstrua sanguine, nil simile in se animadvertunt, verum gravidae manent, atque circa nonum mensem, vivum &vitalem pariunt foetum. Unde recte concluditur, has prioribus quoque mensibus fuisse gravidas; posthabita vero redundantis sanguinis imminutione abortum fuisse passas; &hoc praesertim foeminis largo mensium fluxui obnoxiis evenit: nam quia foetus tenerior est, facillime cum uteri haemorrhagia profunditur. Hinc recte dicit HIPPOCRATES Lib. de partu octimestri, plurimas primis quadraginta diebus fieri abortiones, §. XVI. Saepius quoque abortionum caussae fiunt omnes illae res, quae uterum ad spasmodicas concitare valent stricturas; quibus si praesertim robusta illa fibrarum series, in fundo uteri obvia, afficitur, secundinarum inducitur avulsio. Hoc nomine abortum provocandi potentia pollent 1) vehementiores animi affectus, praesertim gravis iracundia atque terror, praesertim si haec graviora pathemata invicem jungantur, &unum alterum excipiat, maxime eo tempore quo menses olim fluere consueverant. 2) remedia ad pellendum foetum destinata, quae nimium sanguinis orgasmum incitando, &solidas commovendo partes, votis nonnunquam satisfaciunt: quo quidem fine omnia calidiora emmenagoga, ac diuretica celebrantur, cumprimis oleum succini, &sabinae; radix filicis, conf. SCHROEDERI pharmae. med. chym. Lib. IV. 3) fortiora purgantia, scammoniata, colocynthiaca, jalappina, aloetica, quae spasmum intestinorum &totius nervosi systematis non raro inducunt.