Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 631
Unproofread scanNot analysed yet
4) vehementiora emetica, siquidem sub ipso diutumiori ac violento vomitu saepe fiunt abortiones. 5) tussis ferina ac convulsiva, nec non omnes convulsivi, ac epileptici morbi, 6) fluor denique albus, qui non modo humore acri vellicante, verum etiam relaxando uteri fibras ad abortum disponit. Ex classe rerum non naturalium cibi &potiones adstringentes &maxime omnium, ex nostra observatione vina Gallorum rubra immoderatius assumta, liberiorem sanguinis cursum impediendo, ad largas haemorrhagias &abortum quoque disponunt. §. XVII. Verum enim vero, quum omnes hae caussae a multis In quo consistat abortisemper dispositio quaedam ad abimpune ferantur, &hinc endi procliortiendum supponatur: quaestio incidit; in quo potissivitas. mum consistat illa dispositio. Hanc vero in nimia fibrarum musculosarum, &vasorum uteri elasticorum relaxatione, remissione &atonia collocandam esse, statuo. Namque sub tali insigni toni dejectione libera sanguinis &humorum progressio intercipitur vasa venosa a nimio sanguinis confluxu valde distenduntur, fiunt varicosa, uterus ad spasmos enormes irritatur, quibus mediantibus extremitates vasorum aperiuntur, nutritio foetus perit, atque avulsis secundinis, foetus praemature expellitur. Et haec omnia eo certius fiunt, si quaedam caussarum mediatarum, brevi ante recensitarum accesserit: quae, si debitum uteri robur, ac legitimus per illum sanguinis circuitus praesto fuerit, nihil ferme valebunt, testantibus §. VI. adductis exemplis. Haec ipsa etiam humorum in relaxatis, ac distentis uteri vasis stagnatio caussa est, quod soetus primis illico mensibus vitiatus atque corruptus in carneam saepe massam variae figurae atque consistentiae, quam molam dicere solent, degeneret, cujus ab utero avulsio &excretio cum magna symptomatum exacerbatione fieri observatur. §. XVIII.