Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 632
Unproofread scanNot analysed yet
Ad ejusmodi praeternaturalem a copia humorum uteri relaxationem, tanquam veram abortus caussam, antiquissimum nostrae artis Professorem respexisse, testatur Sect. V. aphor. 45. ita se habens: quaecunque moderate corpus habentes abortiunt bimestres &trimestres, sine caussa manifesta; his uteri acetabula muco sunt plena, &non possunt soetum continere prae gravitate, sed abrumpitur. Conf. etiam aph. 62. ejusdem sectionis, in quo uteri intemperaturam, si nimis siccus sit, accusat, quod ad foecundandum &nutriendum foetum plane sit ineptus: laudat vero ejus temperatum &moderatum statum, quo nihil aliud, quam tonus &robur uteri aequabile, moderatum, &ad liberum sanguinis circulum aptissimum intelligitur. Haec autem dispositio ad abortiendum variis acquiritur modis. Vel enim nativa fibrarum ureri debilitas subest, adeo, ut matres, quae frequenter abortiverunt, filias generent, ad idem vitium proclives: vel etiam consuetudo meretur accusari, qua foeminae, quae semel vel bis abortivere, crebrius in id malum incidunt, idque non raro eodem tempore: licet non semper foetus, sed loco hujus informis ex sangine mucoso concreta massa prodeat.