Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 634
Unproofread scanNot analysed yet
Cui quidem observationi hanc subjiciendam reor cautelam, quod talis aëris status non omnes gravidas, sed eas potissimum, quae sanguinei &humidioris temperamenti sunt, afficiat. §. XXII. Omnis abortus est periculosus, eo magis, quo adultior foetus exissit. Cumprimis ille periculo non vacat, si mola cum ipso foetu praesens est; quippe quae, hoc excluso, utero firmiter alligata remanet, nec tam facile cliditur. Tunc nimirum dolor dorsi &ossis sacri semper urget, abdomen intumescit, vires consumuntur, lenta est febris, &pravus ex utero promanat humor, vitalesque universi corporis fatiscere incipiunt functiones. Multum sune hoc vitium medentibis facessere solet negotii, praesertim, quando ipsae foe nellae sensibilioris naturae, ad animi commotiones valde proclives, &pathematibus hystericis obnoxiae fuerint. Pathemata quae abortum sequuntur, HIPPOCRATES l. II. de morbis mulierum §. V. ita describit: Si fluxus ex utero obortus fuerit; sanguis multus fluit, &grumi compacti excidunt: &dolor occupat lumbos, &laterum mollitudinem ac imum ventrem, &durus est venter, &ad contactum dolet; &rigor ac febris acuta corripit; debilitas oboritur, &omnia praeter humeros ad scapulas dolent; &calor invadit; &rubescit, &venae durae fiunt ac renitentes. Theses Therapeuticae. Mne plerumque consilium &auxilium, quod in abpromitti potCortionis negotio, a medente sperari &est, in co duntaxat consistit, ut praecaveat imminentem abortum. Quod impetrare licet, si ope remediorum ex diaetetico, pharmaceutico, &chirurgico fonte petitorum, eas caussas, quae pravam abortiendi dispositionem utero inducere possunt, omni cura ac studio amovere nitatur; debitumque utero robur restituat. VenaesectioQuum igitur ex supra dictis perspectum habeamus nis necessitas vasorum uteri a copiosiori sanguinis adfluxu infarctum pri &utilitas.