Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 635
Unproofread scanNot analysed yet
mam &praecipuam abortionum caussam constituere: facile patet, non certius, nec efficacius ad praecavendum id vitii genus tempestiva sanguinis missione dari praesidium. Hoc &experientia, &creber usus peritissimorum medicorum a longo jam tempore stabilitum confirmatumque dedit; &nos eo solo complures foemellas, quae crebrius abortum perpessae sunt, ad statum pariendi tempus deductas novimus. Sed primo quidem notari meretur, quod, cum creber abortus utplurimum circa finem tertii ab impraegnatione mensis; propter largiorem sanguinis ad uterum affluxum, quem foetus ad sui nutritionem tunc nec requirit, nec ferre potest, incidat, tutissime circa id tempus, praesertim abortui jam adsuetis vena in brachio secetur: ea enim hoc in loco, suffragante omnis antiquitatis testimonio, securior, quam in locis inferioribus habenda est. Nihilominus in totum non negari potest, quin venaesectio etiam in pede gravidarum, praesertim ultimis circa partus tempus mensibus commodissime possit institui. Deinceps vero circumspecto praesentis medici judicio committendum est, quantum sanguinis emittere, "ies ejus missionem iterare conveniat. Nam eam pro diversitate plethorae, majorique vel minori sanguinis ad uterum congestione ter soepe, vel quater intra graviditatis tempus esse repetendam, crebra LIII2 636 CAP. IX. De convulsione uteri sive aborin. crebra nos docuit experientia Vid. AMATVS LVSITANVS cent. II. curat 95. it. MISC. NAT. CVR. Dec. I. A. VI. obs. 204. A. IX. X. obs. 48.