Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 638
Unproofread scanNot analysed yet
venient, in quibus, ad roborandum uterum, sacculos speciebus nervinis repletos ventri applicare juvabit, quales lunt herba rorismarini, pulegis, marrubii, artemisiae, salviae, majoranae summitates origani, serpilli, menthae, flores chamomilla vulgaris &Romanae, &semina quatuor carminativa. Ubi vero balnea locum non habuerunt, summo cum fructu applicatum vidi Emplastrum Rostingii, vix satis commendatum, quod ex lithargyrio, oleo olivarum, cera, terebinthina, oleo laurino, gummi galbano, opoponace, ammoniaco, bdellio, olibano, mastiche, myrrha, aloe &camphora, debita dosi permixtis componitur, &ossi sacro, nec non regioni pubis diutius adplicatur. Quoniam denique secundum aph. 12. sect. III. HIPPOCRATIS australis, aut pluviosa diuturna hyems, epidemici abortus caussam ac occasionem subministrat: providere oportet medicum, ut non modo victus &vitae regiminis ejusmodi temporibus exquisita habeatur ratio; sed &corpus liberetur a sordibus copiosis servata liberiori perspiratione, &alvo aperta: unde ne frigidae aeris tempestati corpus exponatur, nec acida aut adstringentia ingerantur alimenta, probe cavendum est. Abstinere etiam tunc praestat a coena largiori, carnibus, placentis, omnibusque esculentis pinguioribus, quippe quae gravidarum adpetitui quidem, minime vero sanitatis integritati tunc temporis respondent. Quod si vero, post praevium terrorem, aut alias violentas caussas, abortum imminere, ex dolore lumborum, spasmis ad uterum tendentibus, extremorum frigore, &praecordiorum constrictione cognoscatur: vena protinus in brachio secanda est, tumque spasmorum violentia demulcenda.