Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 637
Unproofread scanNot analysed yet
Probatae prae ceteris fidei est sequens electuarium: Recipe rhabarbari pulverisati unciam unam, mannae uncias duas, cremoris tartari drachmas duas, solvantur leni calore in aquae veronicae libra dimidia; colaturae addatur passularum minorum libra una, &inspissetur leni calore in vase stanneo, adjecta sub finem pulveris cinamomi drachma una; cujus duo vel tria cochlearia circa prandium, vel somni tempus capiantur. lis vero, quae magis sero, quam sanguine abundant, proficuae potius sunt pilulae BECHERIANAE, vel ad earum exemplar paratae; quarum eo tutior erit virtus, si ad infringendam, quam in nonnullis excitare solent ebullitionem, cum ipsis pulvis quidam absorbens, detersivus &nitrosus exhibeatur. His etiam commodissime substitui possunt pilulae matocostinae pariter ac de succino Cratonis. Dispositio ad Soepius sit, ut neglecta uteri post partum a sordibus abortum ex ipsi inhaerentibus purgatione, remaneat ad abortum proclimalo post vitas, quam quidem praecavere licet per convenientia lapurtum regimine quoxantia, balnea &tonica. Ex laxantibus praeter dictas pilumodo tollenlas, usurpari potest infusum, quod paratur ex radicis arida. stolochiae rotundae, Zedoariae, pimpinellae, rhabarbari ana uncia dimidia, herbae melissae manipulo uno, florum cheiri, anthos, salviae ana pugillis quatuor, seminis levistici, cumini, cardamomi, corticum aurantiorum, baccarum lauri ana drachmis duabus, fibrarum hellebori nigri, agarici trochiscati ana uncia semis, passularum minorum unciis tribus, quae affusa vini Rhenani mensura una &dimidia, leni extrahantur calore. Deinceps balnea aquae dulcis conveniLIII 3 CAP. IX. De convulsione uteri sive aboreat.