Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 644
Unproofread scanNot analysed yet
Exempla etiam in vulgus nota sunt, quod foeminae, quae laborioso motu vitam sustentant, semper fere felicius &separtum &puerperii tempus peragant prae iis, quae vitae dentariae nimis deditae sunt. XII. Quoniam in fine tertii mensis solenniter fere faeminae abortire confuescunt praesertim quae extra graviditatem menstruis temporibus copiose per plures dies expurgantur; ad praeoccupandum ejusmodi malum sanguinis missiones sunt utilissimae. Neque ab hac sententia alienus est FERNELIVS qui l. II. meth. med. cap. XII. scribit: Multae, nisi vena circa quartum mensem reseretur, abortiunt;