Latin
644
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 644-2
Unproofread scanNot analysed yet
sed tale remedium etiam circa initium tertii mensis, si abortuum prodromi adfuerint, locum obtinet commodissimum. Accedit, quod cum ratione &prudentia, in gravidis, quae plerumque in statu plethorico versantur, administrata venaesectio etiam saniores &vividiores foetus reddat. Quodsi auxilii genus omittatur, &debiliores &ad epilepsiam &ventris convulsiva tormina proniores saepenumero insantes observavimus, cujus rei facilis potest reddi ratio: quia impuriori lympha quae ex plethora salutares excretiones impediendo gignitur, eorum corpus nutritur. Enarrationes morborum.