Latin
646
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 646
Unproofread scanNot analysed yet
EpiMmmm 3 Abortum naturali partu periculosiorem esse, &gravissimos ex utero morbos post se trahere, indubia constat experientia. Hujus autem rei haec mihi videtur ratio, quod in partu ejusmodi immaturo, secundinarum quaedam portio, plerumque remaneat in utero; quae ad varia mala, inflationes ventris, dolores, mensium suppressiones, vel perpetuum fluorem, exulcerationes, molas, concretiones membranaceas, &polyposas, materialem caussam subministrat &occasionem; quin &ipsam interdum inferat sterilitatem. Quod etiam in nostro factum fuisse casu, nullum est dubium. Quare ad avertenda ejusmodi vitia, non praestantius est consilium, quam ut aliquot post abortum diebus, ea propinemus remedia, quae facultate roborandi, &uterum, ab inhaerentibus ipsi sordium reliquiis purgandi pollent. Haec inter principem locum occupant pilulae BECHERIANAE; quippe quae continuato usu magnam in praecavendis uteri vitiis, &abortionibus praestant utilitatem. Ubi vero haec negliguntur, &enata vitia diutius trahuntur; non certius ac praesentius illis tollendis praesidium, quam ex decenti interno pariter, ac externo thermarum usu repetitur; quae eo insigniorem exserunt efficaciam, si pilulis balsamicis secundentur.