Latin
645
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 645
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO I. TOemina quinquaginta annorum, macilentae ac tenerio. Abertus, cum insequente ris constitutionis aliquot liberorum mater, tertio nohaemorrhavissimae impraegnationis mense ob vehementiorem terro gia uteri, &mola um exrem, &intensius, cui se exposuit frigus, juncta enormi haemorrhagia, &insigni virium prostratione abortivit. Ab cretions. hoc tempore perenne sanguinis ex utero continuavit profluvium, quod, licet interdum conquiesceret; mox tamen recruduit. Praeterea ingens imi ventris intumescentia, multis palpitationibus ac volutationibus intus perceptis stipata remanebat; quae primum novae graviditatis suspicionem movebat; dein vero, cum ultra annuum inhaereret tempus, ea spes evanescebat. Tumor ille potius mox tensus atque durus, mox vero mollis ac suppressus erat, pedes leviter, vespertino potissimum tempore intumescebant, &in hypogastrica regione perpetuum gravitatis ac ponderis sensum percipiebat, persistente sanguinis continuo fluxu. Quo in rerum statu, cum varia carminativa, laxantia, clysteres, ac leniter constringentia in cassum fuissent adhibita, thermas tandem Carolinas adiit; quibus per triduum usurpatis, cruenta mox conquievit fluxio, &quum, continuato aquarum potu, copiosa viscida materia per alvum aeque ac urinam redderetur, brevi tempore, abdominis subsedit tumor. Quamobrem ad balnea descendebat, hisque vix semel utebatur, cum vehementissimis doloribus ac spasmis, parturientium similibus corriperetur ac sub iis aliquot concrementa carnea &membranacea, quae molas dicunt, ex cernereatur. Ex quo perfecte convaluit.