Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 65
Unproofread scanNot analysed yet
ex punctura nervi per venaesectionem male peractam FORESTVS obs. Lib. X. observ. 118. &119. ex vulnere obs. 120. etc. quid? quod de motibus hisce violentis ab unguibus incaute resectis casum adfert RHODIVS loc. cit. Hinc quoque puncturae, vulnera, atque laesiones quarundam capitis exteriorum partium &musculorum saepius in convulsivos motus abire deprehenduntur, &hos quidem a laesione musculi temporalis excitatos vidi. Nec etiam mirum: nam ex nervo secundo verticali rami quidam sursum per aurem externam reflexi, varios ingrediuntur faciei musculos, annotante VIEVSSENS Neurograph. Tab. XXIV. §. XVIII. Connulsiones Eidem fundamento innituntur convulsiones ab ictu ab ictu &variorum insectorum productae. Harum admirandam spe morsu aniciem a morsu muscae majoris allegant A. N. C. dec. I. anno IX. malium. obs. 65. Has praeprimis stupendas artuum, dorsique agitationes, incurvationes, jactationes cum turbata etiam phantasia stipatas, ab ictibus morsibusque ira percitorum insectorum excitari, multae a probatissimis medicis conscriptae attestantur historiae: ex quibus etiam clarissimum sit, (Hoffm. Ost. T. V.) sit, valde exilem, &admodum perniciosam esse illam materiem, quae tantos tumultus, &irregulares motus in universo nervorum, nervosarumque partium systemate suscitare valet.