Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 66
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Quamvis horrendum, terrorisque plenum hoc malum adpareat: neutiquam tamen adeo funestum est, ut quos corripuit, subito occidat. Vbi recens est, aetas junior, ac reliqua corporis constitutio integrior accesserint: spes est facilioris ac brevioris curationis. Quod si sanguinis naturales excretiones per uterum aut haemorrhoides suppressae hunc affectum foverint; hinc illis iterum revocatis omnino mitigatur, ac prorsus depellitur. Contra vero, si humores spissi ac impuri sunt, excretiones suppressae manent, temperamentum accedit sensibilius, aetasque provectior, ac ipsum malum vel haereditarium, vel temporis diuturnitate in pertinacem habitum degeneratum est: per arduum omnino videtur, illi penitus mederi. Tum enim non solum fluidae partes peccant; verum etiam solidae nerveae, in quas acris halituosa materia veluti impacta, ac jus hospitii nacta est. Praeterea nervi, dum sub violentis concussionibus admodum extenduntur, loco fluidi tenuissimi ac aetherei adimplentur vapore crassiori aereo, &hinc difficillime in naturalem reducuntur statum. Exinde quoque his morbis obnoxiorum hominum insigne, quo sub paroxysmo pollent, robur derivandum est. Haud etiam raro, accedentibus praesertim mala victus observatione, aut perversa medicatione, convulsiones abeunt in veram epilepsiam, vel etiam melancholiam hypochondriacam. Et denique quicunque iis pereunt, apoplexia abripiuntur: hinc in dissectis cadaveribus in ipso cerebro vel vasorum a stagnante in iis sanguine infarctus, ac distensio; vel cruoris aut scri seri hinc inde in ventriculis cerebri, vel medulla oblongata extravasatio in conspectum veniunt.