Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 659
Unproofread scanNot analysed yet
Simulat veram impraegnationem ejusmodi concrementum; siquidem menstrua silent, venter grandescit, mammae turgent lacte, donec tandem circa quartum plerumque mensem cruor ex utero prorumpat, secumque saepius vehat talem informem massam. Interdum haemorrhagia sola continuat per aliquot menses, absque molae istiusmodi rejectione, quae longo demum post redditur tempore. In nostro casu mola fuit generationis; quae prima reliquarum generationi ansam praebuit. Utplurimum enim hae concretiones quasdam in utero relinquunt sui partes; quae facile in novam coeunt &attolluntur excrescentiam, Videtur etiam in hoc easu quaedam laesio adesse, cui febris lenta est juncta, testante pulsu frequentiori. Et quoniam circulus sanguinis per uterum, &vicinas partes simul est turbatus; compressis iliacis vasis, enatus est pedum oedematosus tumor: ex quo cachexiae metus imminet, &inauspicata resultat prognosis.