Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 659-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IX. Nimia ad Requirebat aliquando opem meam generosa mulier abortum protriginta octo annorum, quae abortum passa, utero sub clivitascum inde non rite expurgato, quater adhuc, quovis mense molarum exab impraegnatione tertio abortiverat. Quam abortiendi cretione. proclivitatem ut tollerem, hac usus sum medendi ratione: Per triduum quotidie quindecim pilularum balsamicarum vesperi deglutiendas, mane sal aperitivum, quod cremorem tartari, lapides cancrorum, tartarum vitriolatum, sal Gooo 2 sal Epsomense, &nitrum depuratum habebat, propinavi: deinceps, ut per quinque dies balneis ex aqua fluviatili, cineribus clavellatis, mentha, melissa, salvia, floribus chamomillae paratis insideret, &ab his leniter fudaret jussi, atque hanc curationem alternando ter repeteret commendavi.