Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 660
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea, quum utero rursus concepisset, alternis mensibus, venam in brachio tundendam curavi, hisque obtinui, ut valeret optime, &debieo tempore felicem excluderet foetum. Verum enim vero post aliquot annos, neglecta venaesectione, rursus abortivit; &abhinc non modo hystericis obuoxia pathematibus, verum etiam menstrua primum parciora, deinde immodica fuit passa; quibus tandem animi deliquia, ac vomitus accesserunt; &denique moles carnea, membranacea, aspera, intus cellulosa prorupit, qua excreta nimium sanguinis profluvium conquievit. Quum vero majora inde mala timeret; me rursus consuluit. Ego itaque suasi, ut commendata brevi ante curatione iterum uteretur, eamque ob inveteratam uteri malam dispositionem, ad ejus robur instaurandum, quovis vere &autumno per aliquod tempus repeteret. Ceterum dedi infusum theiforme ex melissa, scolopendria, salvia, betonica, floribus millefolii, hyperici &aniso stellato paratum, singuloque mane sorbillandum, &easdem species cum cerevisia fermentatas, ad potum ordinarium praescripsi. Epicrisis. Concrementorum, quae utero excluduntur, varia sunt genera: primum audiunt molae, quas &generationis Al& nutritionis superiori pertractavimus observatione. terum est cruor congrumatus, in magnis frustis, quae nostri einen Schutz, sive einen Brand dicunt, excretus; cuusmodi observationem allegat RVVSCHIVS obs. chir. 29. Datur quoque concrementum, quod, licet impropric serosam vocant molam, &nihil est aliud, quam serosa colluvies peculiari membrana inclusa; de qua &RVISCHIVS I. c. obs. 33. &HILDANVS Cent. II. obs. 53. injicium mentionem. Nostra aegrotans exclusit tam molas veras, quam cruorem congrumatum, quem magnis in frustis conspicere licuit.