Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 67
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. Onvulsivos motus expugnaturo, tres occurrunt potissiIndicationes mum indicationes, quarum prima est, ut caussas ma-curatoris. teriales malum foventes corrigat, ad exitum praeparet, &opportune e corpore ejiciat: deinde violentas &irregulares partium nervosarum motiones demulceat; ac denique, ne more ipsis consueto iterum recrudescant, genus nervosum corroboret. Ante omnia vero, maxime si paululum inveteratus fuerit affectus, monendus est aeger, ut curationem summa patientia per aliquod tempus protrahat. Neque enim illam multis ac drasticis remediis perficere, sed magis blandis, ac naturae congruis instituere convenit praesidiis; quae patientia, ac temporis diuturnitate adjuta omne curationis momentum absolvere possunt. II. Itaque, circa curandi rationem generatim ita tenere Venaesectio oportet. Quod si malum juxta Hippocratem a nimia hu-ubi celebranda. morum repletione subortum; aut sanguinis justo copiosior moles, aut spissitudo cum pulsu magno fuerit praesto, &praesertim temperamentum accedat sanguineum: a sanguinis detractione auspicium curationis capiendum est, pertusa vel in brachio, vel pede vena. Neque etiam minus pro ratione plethorae venaesectiones bis vel ter in hoc morbo iterandae; vel etiam scarificationes interponendae sunt. Praestat vero paroxysmo soluto, quam in ejus accessione sanguinem mittere: non semel enim inde longe truculentiora, &diutius perseverantia animadverti symptomata. III. fere vidi debellatos motus Deinde vero nunquam convulsivos, nisi accedente recta victus ratione.