Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 79
Unproofread scanNot analysed yet
Hic affectus spasmodico convulsivus sedem suam potissimum habuit in ea medullae spinalis parte, quae intra specum vertebrarum dorsi ac colli continetur. Namque haud iguorari oportet, convulsionum causam non semper in tota spinali medulla harere; sed saepius unam vel alteram illius partem duntaxat occupare; unde etiam particulares artuum ac corporis agitationes derivandae sunt. Caussam vero materialem saevioris hujus affectus suppeditavit humorum vitium; qui per vitam sedentariam, atque diaetam crassam acidamque accumulati, spissiores, quin &impuri fuerunt redditi: imprimis vero acidae ac viscidae cruditates in intestino duodeno generatae, ansam dederunt flatulentiis ac spasmis imi ventris; quibus, accedente vehementi terrore sanguis exitu suo per loca uterina destitutus, ad superiores partes, maxime praecordia regurgitavit; ibidemque stagnans, nerveas membranas vellicavit, &sic continuata ad membranas medullae spinalis strictura, convulsivum inductum fuit malum. Quare ea fuit medendi intentio, ut imminuta per venaesectionem sanguinis mole, menstrua restitueretur purgatio; humores ad peripheriam &inferiores corporis partes revocarentur; ac denique violenti motus consopirentur. Quibus quidem scopis accommodatissima fuerunt balnea temperata; quae tensas partes relaxandi, ac aequabilem sanguinis circuitum promovendi, egregiam obtinent virtutem; ut tum denique ad sedandos violentos motus, pulvis antepilepticus cum fructu adhiberi potuerit.