Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 80
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Virgo annorum viginti, &quod excurrit, temperamenti sanguineo-cholerici, annuo circiter abhinc tempore post cibum ab ira vehementi sumtum, altero die vomitibus afficiebatur per sex integras hebdomades, quibus omnia quae assumserat, protinus ore reddebat, &insuper assidua ventriculi pressione, capitisque doloribus infestabatur. Hisce vero symptomatibus improvida curatione per opiata &martialia cum stomachicis elixiriis mixta consopitis, successerunt spasmodico convulsivae motiones, pedum atque brachiorum, ac si serram duceret, aut malleo quid percuteret, conjuncta spiratione celerrima. Paroxysmi saepius redibant quotidie, nec nisi per quaedam minuta inhaerebant: ac tandem vomitibus iterum complicabantur, &cum hisce per aliquot hebdomades alternabant. Neque tamen minus alvus aperta erat, &menses rite fluebant. In tali rerum statu post remediorum quorundam calidiorum usum, vena in pedibus secabatur: quo facto accedebat febris intermittens, admodum irregularis; sub qua cessabant motus violenti, &datis subinde pilulis balsamicis remittebant quoque vomitus; ventriculi autem pressio, &capitis dolores adfligebant. Verum enim vero, uterque affectus brevi post recrudescebat denuo, &ludebat variam valde scenam: siquidem mox alter, mox uterque evanescebat, mox iterum redibant. Ego tandem consultus, praemissis praemittendis, acidulas Selteranas cum lacte potandas, ac balnea Hirschbergensia commendavi; quibus factum est, ut favente Dei gratia, aegrotans pristinam recuperaret sanitatem. Epicrisis. Dici vix potest, quam. graviter spasmodicis stricturis &pressionibus post vehementiorem iram, si quis statim capiat cibos, ventriculus affligatur. Vehemens enim hic animi affectus maxime in partes nervosas, ipsumque ventriculum motu quodam strictorio convulsivo agit.