Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 81
Unproofread scanNot analysed yet
Hic si repletur alimentis, non modo ab eorum copia tunicae nervosae cum nervis paris vagi magis distenduntur; sed etiam turbata sic digestione, cruditatum vitiosarum bile acriori permixtarum largior in intestino duodeno generatur colluvies, quae veram continuis vomitionibus caussam praebet. Hinc optimum ab initio fuisset auxilium in blando &accommodato emetico; ut illius ope biliosa saburra ex fundo duodeni penitus expulsa fuerit. Quam diu enim quaedam adhuc remanet sentina; haec novum ex ventriculo affluentem chymum fermenti instar in suam permutat naturam: quare tali in casu veteres jusserunt vomitum vomitu curare. Et imprudenter sane ejusmodi violenti ventriculi motus, relicta caussa materiali, sopientibus sistuntur: namque licet exinde motus in stomacho conquiescant; tamen acris illa ac impura materies, in massam sanguinis atque lymphae rapitur, &tali ratione universales in artubus musculisque corporis induxit convulsiones. Inde etiam factum fuit, ut reversis propter collectam denuo impuritatum in primis viis molem vomitibus, cessaverint convulsivi motus; praesertim cum accesserit febris tertiana, quae ordinario a bile impura in primis officinis subsistente, suam trahit originem. Hi enim febriles motus eam obtinent indolem, ut sordes acres, spasmorum nutrices, ex artubus, imo ipsis visceribus optime discutiant, &sic sublato convulsionum pabulo, has etiam tollant. Verum enim vero cum in nostro morbo, humorum massa, morbi diuturnitate plane a naturali temperie recesserit: mirum haud est, si &vomitus &convulsivi motus redierunt: donec tandem nostro confilio tota sanguinis &humorum moles, ipsaeque primae viae atque (Hoffm. Syst. T. V. )atque viscera a pravis succis per acidulas &balnea depurata fuerunt, &partes nervosae temperiem suam naturalem ac motum ordinarium recuperaverunt.