Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 83
Unproofread scanNot analysed yet
Tibiae affecti pedis emplastrum vesicatorium admotum fuit, vesicis diutius apertis servatis: pro potu sumsit aquam frigidam; ac denique in capite gessit epithema ex aqua majoranae, aceto rosaceo, rutaceo, &aliquot camphorae granis confectum: quorum ope intra mensis spatium feliciter curatus fuit. Epicrisis. Temperamentum huius aegri fuisse melancholicum, &defectus lymphae atque sanguinis subtilioris, &tardior humorum spissiorum per caput circuitus indicant. Hoc temperamento praediti ad recipiendas varias impressiones apti sunt; hinc illos etiam saepius spectris terreri videmus; quae utplurimum nihil aliud sunt, quam insomnia vigilantium, ex corrupta phantasia inducta, praesertim quando tempore nocturno timore corripiuntur. Vidi plures, passione hypochondriaca slatulenta laborantes, adparentibus spectris, licet sua mutaverint domicilia, diu multumque excruciatos; quos convenientibus remediis, venaesectione, in pede, potu diluente, laxantibus, carminativis ac sufficienti corporis labore, adjuvante divino auxilio restitui. Praeterea ad praesentis mali generationem multum contribuit, quod aeger diu antea scabiosa cutis defoedatione quae impurioris, salinae, acris lymphae soboles est, laboraverit. Quum itaque vehementi ob spectrum visum timore ac terrore cutis fuerit constricta, &materia serosa corrupta ac impurior ad nervosas medullae spinalis membranas, cul firmisfirmissime inhaesit, delata fuerit; mirum sane non videtur, tam gravem convulsivam passionem inde prognatam esse. Neque parum ad exacerbationem mali contulit stasis ac corruptio lymphae in pedis pollice per excitatum, ob iterato adparens spectrum, terrorem inducta.