Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 84
Unproofread scanNot analysed yet
Exigua enim saepius est portio materiae corruptae, &malignae, quae sola exhalatione nervis &eorum fluido adversa, niali convulsivi caussam praebere potest; dum ascensus aurae ex inferioribus ante paroxysmum percipitur: uti observationes testatum faciunt, quae exstant apud ZACVTVM LVSITANVM Lib. de praxi admiranda obs. 22. TVLPNM Lib. IV. observ. 3. HOECHSTEDERVM in obs. part. 2. cap. 7. GALENVM Lib. V. de locis affectis cap. 6. DOLANM enciclop. medic. practic. pag. 118. Quando igitur a lympha acriori corrupta volatili nervos, eorumque fluidum perturbante malum originem traxit: tum utique diaphoretica ex regno minerali petita, uti cerussa antimonii, bezoardicum minerale, cinnabaris, aethiops mineralis, cum aliis demulcentibus &antispasmodicis sociata, vesicatoria quoque, per quae lymphae impuriori exitus paratur, omne curationis punctum absolvere solent.