Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 84-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Puer Hebraeus duodecim annorum, a terrore &frigore incidit in ingentes praecordiorum anxietates, cum tussi, virium lapsu, extremorum tremore, intercurrente horripilatione &interno aestu. Tertia die post manus &pedes convulsivis motibus, &subsultibus, per horae dimidium insistentibus agitati sunt. Inde magis magisque increverunt convulsivi hi motus, ut dorsum &collum aspectu horrendis incurvationibus &contractionibus quassaretur, idque aliquoties quotidie. Sub paroxysmo pedes frigebant, thorax elevabatur, respiratio erat crebra, pulsus celer &durus, seusus tamen constabant: post illum corpus languebat universum adpetitus vero cum somno erat integer.