Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 89
Unproofread scanNot analysed yet
Ita quoque ante annum adolescens nobilis, ein Page in aula propinqua, satis alias incolumis, subito praeter omnium expectationem &opinionem, horrendis prehendebatur convulsionibus, oculos vehementer contorquebat, vociferabatur, linguam exserebat, caput ad parietes violenter allidebat, artusque tam superiores, quam inferiores tanta concutiebat agitatione, ut vix aliquot viri eum coercere valuerint; spuma vero ante os nullâ erat, nec pollicum contractio, nec loquelae impedimentum. Calefacto per imposita stragula corpore, &data mixtura ex aquis analepticis &antispasmodicis composita, remittebant convulsiones, noctem transigebat somno placido, &in toto corpore apparuit sudor. Expergefactus non nisi de lassitudine corporis conquerebatur. Caussam tam subiti &gravis affectus cum inquirerem, nullam aliam, quam praematurum &nimium veneris usum, atque detestandam manustuprationem explorare potui. Suasi itaque, aegrum in lecto temperate calido ac blanda quiete servare, &non nisi jusculis ex carnibus, cancris contusis &rasura eboris ac cornu cervi confectis uti. Pro potu ordinavi emulsionem amygdalinam tenuem; dato quoque pulvere Marchionum ex aqua liliorum convallium, florum tiliae, primulae veris &c. quo(Hoffim. Sst. T. V.) quorum remediorum ope ab ulterioribus mali insultibus liber evasit. Epicrisis. intempestiva &nimia venus in Quemadmodum omni, etiam robusto corpore, vires insigniter frangit, atque debilitat: ita eo magis nocet aetate imbecillibus, pueris, quin &senibus. Recte enim HIPPOCRATES Lib. ae genitura §. 1.