Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 90
Unproofread scanNot analysed yet
scribit: Robustissimum per genituram secernitur, quia a veneris usu tam pauca materia emissa imbecilles reddimur; &certe seminis dispendium plus debilitat quam larga venaesectio. Nihil itaque est, quod adolescentibus plus noceat, eosque ad graves nervorum morbos, ac ventriculi debilitatem disponat, quam praematura &intempestiva venus. Non enim solum vera sunt, quae Hippocrates Lib. VI. epidemior. effatur, quod quibusdam, dum venere utuntur, infletur venter &strepitus inde fiant: verum etiam multiplici experientia annotavi, juvenes in academiis, Baccho &venere vires suas consumentes, quando in morbum acutum, ut variolas &morbillos inciderunt plerumque fuisse mortuos. Neque vero virium dejectiones solum, ac morbi ex atonia solidarum partium natales suos mutuantes, ex abusu veneris inducuntur; sed saepissime etiam spasmodicae atque convulsivae, eaeque gravissimae subnascuntur affectiones. Scilicet sub ipso congressu, ac servidiori actu venereo, qui recte a Democrito parva vocatur epilepsia, ea animi habitudo, ac corporis conditio est, ut universum nervorum genus, &liquidum tenuissimum, in illis contentum, impetum faciens, gravius exagitetur, &in motum abripiatur praeternaturalem. Hinc fit, ut sub ipso coitu pulsus valde citatus &vehemens manum vibret, cor palpitet, partes tremant, pedes post actum vacillent, &omnium humorum gravis praesto sit ebullitio. Ceterum si in ullo morbi genere genuina caussa Medico rationali exploranda est; id certe in affectionibus convulsivis ac epilepticis observare oportet. Quando igitur perspicit sagax medicus, quod motuum ejusmodi insolentium &inopinato accedentium insultuum caussa nimiae debilitati ex excessiva venere inductae debeatur; non aliis certe, nisi nutrientibus, demulcentibus, vires &succos laudabiles restaurantibus, &denique motus impetuosos refraenantibus pugnandum est remediis.