Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 94
Unproofread scanNot analysed yet
minus minus vaga omnium totius corporis partium, maxime externorum artuum agitatio ac contractio; ex membranarum nervearum, juncturas potissimum investientium vellicatione, per vaporem subtilem, acrem, volatilem facta, &vi consensus ad cerebri ac medullae spinalis meninges saepissime propagata, originem trahens. Patet ergo differentia, quae motus spasmodicos vagos ab epilepsia distinguit, &convulsionibus. Quemadmodum enim epilepsiae sedes in membranis cerebri, &convulsionum caussa in medullae spinalis meningibus quaerenda est: ita e contrario motus convulsivi vagi a stricturis earum membranarum potissimum, quae juncturas partium cingunt, natales suos mutuantur; atque per consensum tantummodo in violentas meningum cerebri ac spinalis medullae constrictiones transeunt. Quamobrem saepissime quidem cum symptomatibus convulsionum &epilepticis complicantur: attamen ab iis ita differunt, ut convulsiones ac epilepsiae totum corpus aut partes quasdam simul &semel invadant, easque in uno paroxysmo solas pertinacius adfligant; contra vero spasmi vagi incerta sede per universum corpus errent, &ex una parte nervosa ad alteram transeant, eam contractionibus, distentionibus, inflammatione, tumore, crispatura mirifice exagitent, ejusque functiones vehemienter laedant, atque prosternant. §. III. Neque porro minus noster affectus insigniter discrepat ab arthritide sic dicta vaga scorbutica. Haec nimirum incertis quidem locis per totum corpus vagatul &juficturas artuum potissimum occupat. Sed nunquam est sine doloribus, minime autem artuum concussionibus ac agitationibus sic dictis clonicis stipata deprehenditur: contra vero affectus spasmodicus vagus plerumque doloribus vacuus, at violentis partium vibrationibus, &admirandis gesticulationibus semper conspicuus. Deinceps uterque affectus ratione caussarum differt; quae in arthritide vaga scorbutica humor crassior, acris, salinus existit; in spasmodico autem vago affectu non nisi subtilissimus ac halituosus vapor, nervosas partes repente lacessens &deserens.