Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 95
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendum igitur est de nostro morbo, quod more convulsionibus solito, suas per intervalla modo longiora modo breviora formet accessiones, visu saepius horrendas; atque etiam tempestatum, lunae mutationum, quin &menstruae purgationis in sequiori sexu habeat rationem. Expositi sunt huic immani morbo foeminae prae viris, juniores prae adultioribus, &qui habitu corporis laxo, spongioso, succorum sanguinisque pleno pollent. Deinde hic affectus hyeme praesertim, mensibus Decembri atque Januario circa solstitium hybernum invadere observatur; atque praeterea etiam deprehenditur haereditarius; sic novi quandam in nostra civitate haud incelebrem familiam, cui familiare admodum fuit, &in qua omnes liberos saevissimis ac atrocissimis misere cruciavit symptomatibus. Ipse paroxysmus tot, tamque variis modis tyranni dem suam exercet, quot adoritur individua. Frequentissima lymptomata haec sunt: sentiunt aegri sensum formicationis in manibus, vel pedibus; sequuntur oscitationes pandiculationes, praecordiorum anxietates: tum excipiunt ipsae volutationes ac agitationes spasmodico convulsivae, ab uno membro ad alterum ambulantes. Mox enim brachia manusque attolluntur, trahuntur, retrahuntur, jactantur, variisdby (variisque modis agitantur, ac si tribularent: mox pedes in diversas plagas extenduntur, dextrum crus antrorsum, sinistrum retrorsum, aut vicissim trahuntur, terram validissime quatiunt, conculcantque; genua ad corpus retrahuntur; mox totum corpus antrorsum, retrorsum, ad latera movetur, attollitur, circumgyratur contremiscit, spina dorsi incurvatur, arcum format; mox in terra insectorum instar reptant, ac misere quatiuntur; mox unguibus dilacerant vestes, scalpunt parietes.