Latin
vi
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 vi
Unproofread scanNot analysed yet
um, &animalium quoque proxima &efficiens caussa sit, in quam medicina vim quandam sanantem exserere possit; ab hac sententia utique me Nam rebus prorsus alienum esse profiteor. paullo altius perpensis, clare intelligimus, animam sine mediis &caussis physicis ac mechanicis nihil plane posse in humano corpore, nec intelligere, nec cogitare, nec sentire, nec motus certos dirigere, vel etiam ordinatos immutare, aut inordinatos in ordinem revocare: multo minus motus vitales, cum quibus maxime medico negotium est, ut sunt cordis, arteriarum, &omnium vasorum fibrarumque efficere.