Latin
vii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 vii
Unproofread scanNot analysed yet
Quod assertum, tanquam longe in me dicina utilissimum, ut paullo firmioribus argumentis corroboretur: operae fore pretium arbitror. Ecquis doctiorum medicorum ignorat, laeso &non integro organo sensorio, ut oculo, aure, vel etiam motorio, ut musculo, animam nec movere, nec sentire, nec videre, nec audire posse; eoque vitio per artem medicam re stituto, integros rursus evadere sensus. Videmus quoque organis &sensoriis &motoriis recte, &secundum naturam constitutis, beneque conformatis, animam nihil efficere posse licet efficacissime velit, nisi affluxu sanguinis arteriosi, vel liquidi nervosi bene constituti illa robur &vigorem accipiant. Neque amplius obscurum esse potest, tota cerebri structura salva, salvis nervis &membranis, salvis etiam sensuum organis, cessante vero vel deficiente sanguinis, ob cordis languidiorem systolen motu ad caput, omnem sensum, omnem memoriam, omnem cogitationem, &intellectum simul &semel pe rire. Simulac vero hic motus per congrua remedia restituitur, ut videmus in syncopticis, ilico illico animae operationes rursus observantur. Sanae rationis in homine usum a placido &temperato sanguinis per cerebri vasa progressu dependere, divus Senex passim in scriptis suis docuit; adeo, ut lib. de flat.