Latin
xvi
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Aliter se res habet in motibus convulsivis certarum partium v. g. cordis palpitatione, singultu, vomitu, asthmate convulsivo, tussi &c. ubi ipsae partes motu systoles &diastoles instructae immediate a caussis materialibus praeter naturam laeduntur &afficiuntur; motus vero voluntarii salvi manent ac integri. Horum singulorum morborum &symptomatum genesin &rationalem explicationem, summa facilitate &perspicuitate, quantum in nobis fuit, in hoc tomo persequuti sumus, &secundum caussarum &naturarum differentiam ex indicantibus, &contraindicantibus, genuinum medendi ordinem, ac convenientem remediorum adplicationem cum necessariis observationibus, &cautelis specialissimis adjunximus: &denique clinicis morborum historiis candide &ingenue adductis, doctrinam nostram illustrare laboravimus. Quisque hinc diligens &peritus Lector facile perspiciet, quanta observatione, quanta attentione, quantoque judicio opus sit, pro circumstantiarum ratione salubre &appositum remedium invenire &recte adplicare, ne contra nostram voluntatem, quod proh! dolor persaepe evenit, plus noceamus, quam prosimus. Quemadmodum vero in doctrina medica, ita quoque in medendi methodo, antiquissimum medicinae parentem sequuti sumus; quae, ut rem in compendio proferam, in eo consistit, ut caussis evidentibus atque proximis, quae vel numero, sive quantitate, vel menfura sive qualitate, vel pondere sive motu peccant, probe cognitis circumspectisque, juxta definitionem ab HIPPOCRATE L. de Flat. traditam ratione quantitatis, temperiei atque motus, quae superflua sunt, auferamus, &quae in his deficiunt, per congrua adjiciamus medicamina.