Latin
xvii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Recte enim dixit gravis ille auctor, medicinam nihil esse, nisi adpositionem &ablationem, adpositionem quidem eorum, quae deficiunt, ablationem, quae excedunt; &addidit, illum, qui hoc optime facere potest, optimum censeri medicum; quantumque quispiam in eo deficiat, tantum ab ipsa arte deficere. Sicut igitur sanitatem sive integritatem ac vigorem actionum humanarum, in eo potissimum sitam esse observamus, ut novo semper aere, novisque reficiamur alimentis, atque ut excreta ingestis nunquam non respondeant: ita e contrario ab ingestis vitiosis, &eorum, quae excerni debebant, retentione, materiales morborum caussas progigni tam certum est, quam quod certissimum. Quoties enim cunque sagax medicus primam morborum originem investigare gestit; nullum eorum, nisi a retententis per alvum, per urinam, per transpirationem sordibus excrementitiis, &suppressis mutilium atque superfluorum, quin etiam sanguinis excretionibus v. g. per vasa uterina, haemorrhoidalia, &in juvenili aetate per nares, aut sordibus, quae per cutim effloruerunt, improvide repressis, oriri animadvertet. Praecipuum itaque, sicut naturae, optimae morborum medicatricis, ita &sequacis artis opus est, ut debito modo, ordine, tempore, congruoque loco excrementiae morbosaeque materiae e corporis sphaera per convenientes removeantur medicinas; cujus generis sunt sanguinis detractio per venas &cucurbitulas, aliarumque sordiumque evacuatio per alvum, per vomitum, per urinas, per sudorem, &transpirationem, per abstinentiam, per motum, per vesicatoria, fonticulos, setacea, &id genus plura: de quibus, eorumque usu, antiquissimi medicorum, &in iis HIPPOCRATES atque CELSVS Lib. II. fusius egerunt.