Latin
xviii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xviii
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hanc salutarem materiae perniciosae excretionem juvandam, permultum profecto sic dicta alterantia, quae mobilem &ad evacuatinem opportunam reddunt materiam, viasque simul respiciunt, &has obstructas reserant, contribuere deprehenduntur. Et cum motus denique solidarum pariter ac fluidarum partium, qui formale morborum constituunt, vel nimis aucti, vel nimium depressi sunt, eoque ipso curationis successum mirum quantum saepius remorantur: praebuit quoque ea benignissimum Numen nobis remedia, quae non modo vires motusque languentes erigendi ac resuscitandi, verum etiam excedentes placide consopiendi, reprimendique egregia pollent efficacia. Hac itaque simplici, facillima, antiquissima, naturali, &humanae rationi ac experientiae convenientissima physico mechanica methodo, nos usque eo, ut in omnibus morbis, ita quoque atrocibus illis &terribilibus generis nervosi, de quibus praesens agit tomus, affectibus sanandis, non sine prospero sub divina gratia successu usos fuisse, atrentus, ab omnibus praejudiciis vacuus, &qui veritatem sine ambitione sectatur, lector perspiciet clarissime. Vale, Lector benevole hisque feliciter fruere; si Deus suppeditabit vitam, viresque, hunc tomum mox sequetur quartus &ultimus. CONSPEB (o) aE