Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xxii
Unproofread scanNot analysed yet
Variantur vero &convulsiones, &sensuum laesiones tam gradu, quam specie: nam interdum loco motuum convulsivorum spasmus valde rigidus membra corporis totius prehendit, ut haec distenta nec per vim explicare liceat, ac totum corpus subinde tam rigidum sit, haud secus, ac si ligneam statuam quis movere velit. Erigitur quoque penis in infantibus; in adolescentibus semen ejicitur, &saepius urina ad magnam distantiam prorumpit. Tandem horum symptomatum sequitur remissio, ut longiori vel breviori intervallo ad se redeant; tum vero adhuc de dolore, torpore &gravedine capitis omniumque artuum lassitudine conquerantur. Qui ulteriorem symptomatum recensionem cognoscere cupit; adeat inter veteres COELIVM AVRELIANVM Lib. I. cap. IV. &ARETAEVM Lib. I. cap. V. IV. Ipsi hujus mali paroxysmi, qui pro caussarum ac Paroxysmocorporum diversitate vel crebriores aut rariores, vel lon rum ratio. giores aut breviores sunt, plerumque certa temporis periodo, certis diebus aut horis, vel etiam mensibus, circa lunae mutationes &quadras, praesertim novilunium &plenilunium, maxime in sequiori sexu circa mensium tempus revertuntur; &quod maximum est, a levi saepe causla &occasione, e. g. a quavis subita animi perturbatione, terrore, iracundia, repentina laetitia, a seria animi contentione &meditatione, a potu inebriante, a nimio calore vel frigore, vel veneris exercitio, protinus recrudescunt. Neque vero ignorari oportet, nullam esse aetatem, Subjecta in quam frequentius epilepticum malum tyrannidem suam epilepsiae. exerceat, quam infantilem, adeo, ut a nonnullis eandem ob rationem vocetur morbus infantilis ac puerilis. Hinc crebrior attestatur experientia, maximum numerum, &dimidiam ferme infantum partem singulis annis in quavis urbe convulsionibus vel a dentitione difficili, vel a gravibus intestinorum torminibus, quae meconium retentum aut lac corruptum produxerunt, subortis interire. Et omnes ferme infantum morbos, sive fuerint chronici, sive acuti, praesertim vermibus complicatos, plerumque cum epilepticis ac convulsivis stipari motibus, in propatulo est; sicuti vel solo morbillorum aut variolarum exemplo luculenter patet.