Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xxiii
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea nec fugiet eos, qui in frequenti artis versantur exercitio, feralem huncce morbum subjectis spongiosioris, mollioris ac succulentioris corporis habitus, texturaeque tenerioris, &tam animi quam corporis ratione sensibilioris longe esse frequentiorem, quam iis, quae robustiorem obtinent naturam. Testantur id rusticorum liberi, qui sub variolarum exclusione, a lacte per cibos animique pathemata corrrupto, &sub dentium eruptione non tam facile epilepsia corripiuntur, quam infantes sensibiliores, teneriores, in urbibus delicatius enutriti. VI. Neque est ullus morbus magis gentilitius, &qui tam facile a parentibus in liberos devolvitur, quam epilepsia: cujus fundamentum in partium nervosarum &membranacearum textura nimis sensibili &ad motus anomalos suscipiendos admodum apta, haereditario jure ad infantes propagata collocandum est. Neque porro minus ii, qui caput a natura vel errore in diaeta commisso a primis annis valde debile &imbecille habent, atque coryza, oculorum ac aurium defluxionibus, glandularum divecolli tumoribus, achoribus &capitis tinea crebrius xantur, vel in puerili aetate frequentes patiuntur narium haemorrhagias, prae aliis insignem ad epilepticas passiones obtinent proclivitatem.