Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 116
Unproofread scanNot analysed yet
guttae serenae, quae cum cephalagia singulis mensibus, deficiente uteri purgatione, adfligebat. 4) Hypochondriacis, hystericis, &qui gravioribus imi ventris torquentur spasmis, quibus scilicet humores ad caput coguntur: unde notabilis est observatio, quam A. N. C. dec. III. anno 3. obs. θ1. recensent de gutta serena, vehementem colicam cum alvi obstructione stipatam excipiente, &hac per clysteres curata, protinus cessante. Quemadmodum vero gutta serena, quae a sola sanguinis stagnatione ortum trahit, est transitoria: ita e contrario haec si diutius obhaeserit, &subjecta pituitosa, cacochymica occupaverit, dimittendo serosam, quae ad nervos incumbit, portionem, diuturniorem &saepius immedicabilem producit morbum. Novum igitur non est, a purpura, scabie, ulceribus, achoribus (vid. A. BEROL. Dec. II. Vol. VI. pag. 28.) intra corpus remeantibus id vitii oboriri; vel infantes imbecilliores, &qui humoribus abundant, eodem infestari; praesertim ubi non bene prodierunt morbilli, vel intestina lumbricis obsidentur. Idem fit post morbos acutos, febres malignas, variolas, phrenitidem; humore videlicet per metastasin ad nervos opticos decumbente. Nonnunquam plethorici vel cacochymici ex fortiori vel purgatione vel vomitione coecitatem sibi contrahunt; sicuti de vomitoriis observavit GULDENKLEE L. I. epist. 20. pag. 498. Cumprimis vero mercurialia inepte, &in corporibus impuris adhibita, lymphae pertinacem stagnationem inferendo, ad hoc malum contribuunt. Hae causae ad repletionis spectant titulum; sub inanitio3) in nimia nis autem voce complector nimias ac immoderatas succorum viprofusione talium profusiones, quas nonnunquam guttam excipere seresuccorum nam, experientia testatur. Praesertim id contingit post effrenas vitalium. haemorrhagias; &speciatim obortam coecitatem observarunt post vomitum cruentum largiorem A N. C. vol. II. obs. 52 post nimiam venaesectionem In gravida ibid. obs. 45. post detractum largiter e vena frontis sanguinem BONETVS L. I. Sect. XVIII.