Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 117
Unproofread scanNot analysed yet
obs. 2. app. Dum enim humor vitalis exhauritur, collabuntur vasa cerebrum perreptantia, secretio fluidi nervei imminutior sit, &inde vertigo, gutta serens, animi deliquia, aliaque propullulant incommoda. Praesertim vero notari meretur insignis consensus, qui hoc in casu oculos &partes genitales intercedit; siquidem observamus, ex immodica &intempestiva venere saepius oriri coecitatem, quam ego multoties adnotavi &CONS. MED. Sect. III. obs. CIV. p. 422. recensui. Fluidum scilicet lymphaticum seminale cum eo, quod in cerebro secernitur, &per nervos distribuitur, ejusdem ferme indolis est &essentiae; quare quo copiosior illius est excretio, eo parcior hujus secretio. unde partium nervosarum atonia, visus imbecillitas, &ipsa sequi solet coecitas. XI. Gravissimum &pertinacissimum gutta serena est malum; Prognosis sere& imprimis si perfecta, si inveterata fuerit, sique senes &elangui guttae da subjecta occupaverit, nullum medelae relinquit locum, tannae. tum abest, ut graviores tandem apoplectici ¶lytici superveniant affectus. Contra malum recens, quod imperfectum est, &in oculorum duntaxat tunicis haerentem agnoscit causam, praesertim in junioribus &robustis subjectis, interdum sanatur. Non minus curationi cedit ea, quae periodica est, &asola sanguinis stagnatione dependet: quae vero paralyticis, aliisque capitis morbis jungitur, periculum portendit vix superabile.