Latin
GAVTELAE PRACTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 121
Unproofread scanNot analysed yet
Externorum quod attinet usum; nemo non videt, eum in vera &inveterata amaurosi prorsus esse frustraneum; quoniam vi sua ad affectum locum haud pertingunt. Quando autem vitium non in ipso nervo optico, sed potius in oculo, ejusque humoribus vel aliis partibus refidet; tum non de nihilo sunt topica, e quibus eminent vel fotus ex decocto radicis valerianae, cubebarum, semiminisque foeniculi cum aqua &vino parati, per infundibulum oculis admissi; vel epithemata hac ratione conficienda: Recipe radicum angelicae, imperatoriae, valerianae ana uncias binas, herbae chaerefolii, arnicae florum sambuci, lavendulae, rosarum ana pugillos tres, seminis foeniculi, anethi ana drachmam unam cum dimidia. C. C. f. species, decoquantur in aequali portione aquae rosarum &sclopetariae, P’eau d’arquebusade dictae. IV. Evellendae, quae contumax est, coecitati perquam opportuna nonnunquam est curatio, quae per inediam instituitur Conducit ea potissimum in corporibus impuris, cacochymicis, sanguineque &succis abundantibus, &requirit praegressam clementem quidem, sed satis efficacem alvi subductionem. Ipsa haec curatio consistit in eo, ut aegri non nisi modico panis cocti, carnisque assatae cum passulis vescantur; vinum omnemque cerevisiam fugiant, &decoctum ex sarsaparilla, glyzirrhiza, passulis, semineque foeniculi bibant: cui pro corporis ratione per tres &ultra hebdomades insistendum. (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4.) Quae puellis, infantibusque post variolas, morbillos, aliosque exanthematicos morbos remanet gutta ferena; multam sanationis spem relinquit. Accedentibus enim pubertatis annis menstruoque fluxu aut sponte disparet, aut mirum in modum emendatur; tumque opus est, congruis adminiculis menstruum adjuvare fluxum; qua de re notabile exemplum allegavi SYST. Tom. IV. P. I. Cap. VIII. p. 192.