Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 122
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO I. Ir triginta annorum, sex circiter abhinc annis corpus fortiori labore &exercitio vehementer commotum, subitaneae exposuit refrigerationi. Vnde dolorem quendam gravativum capitis, &accedente oculi dextri contusione, magnam in ipso visus imbecillitatem, nullo externe adparente vitio, sensit. Variis igitur usus est remediis, visicatoriis, fonticulis, collyriis atque purgantibus; sed sine ullo effectu. Ante biennium accedebat scabies, &posthaec ad sinistrum quoque oculum transibat vitium; dum non modo visio valde imbecillis esset, verum etiam scintillulae maculaeque dicto obversarentur oculo, eidemque omnia duplicata adparerent objecta. Praeterea aurium gravi tinnitu, stomachi magna debilitate, ructuosis ac flatulentis molestiis, alvi obstructione, doloribusque artuum tractoriis vexabatur; vultus lividum prae se ferebat colorem; &vitae genus sedentarium, multis ingenii laboribus ac scriptionibus implicatum continuare non definebat. EPICRISIS CVM CONSILIO. Hic affectus vocari meretur gutta serena incipiens ac incompleta, &sedem habet in nervo optico &cerebro: unde extrinsecus nullum adparet vitium. Natales suos a cacochymica sanguinis &seri impuritate mutuatur: quippe frequens docet experientia, scorbuticos, cacochymicos atque cachecticos oculorum vitia ab interna causa facile incurrere, inque iis malum ab uno ad alterum transire oculum. Cacochymicam humorum diathesin in praesenti aegro testantur scabies, prava digestio, flatulentiae, artuum dolor, &tinnitus aurium: atque eam cum vitae genus sedentarium, tum corporis calefacti refrigeratio induxerunt.