Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 126
Unproofread scanNot analysed yet
EPIGRISIS. Quanta serum acre, quod sub exanthematibus purpuraceis ad corporis peripheriam protruditur intra corpus retentum, machinari valeat mala: praesens quoque testatur morbi historia. Saepius fit, ut illud per aliquod tempus in corpore delitescens quiescat, &non nisi accedente quadam occasionali causa, suam exercere incipiat tyrannidem. Talis causa in nostro casu duplex fuit, nimirum refrigeratio, &mentis commotio: qua utraque gravis spasmus nervoso generi inductus, &hoc cutaneum corticem afficiente, humores noxii majori copia ad interiora, &caput potissimum compulsi fuerunt. 2) Meretur itaque, quae hic occurrit coecitas, vocari spasmodica; eo quod a spasmo externarum &infernarum partium, humores sursum commoti strictura fortiori &cerebri membranas, unde epilepsia nata, non minus ac oculorum membranas nerveas adfecerint. Hinc factum est, ut, postquam larga accesserat sudatio, inde serum acre evacuatum, spasmi relaxati &ideo cuncta mala depulsa fuerint.