Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 126-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IV. Infans trimulus, cum vix anni quadrantem attigisset, variolis erat correptus; quae non legitimam suppurationem passae, nec rite efflorescentes, tertio post die rursus evanuerunt. Abhinc vacillante sanitate saepius adflixerunt catharrales molestiae; &ante annuum tempus abdominis quaedam accessit durities. Contra hanc praeter alia medicamina datum fuit vomitorium, idque intra unam hebdomadem bis repetitum: unde spontanei vomitus, &alvi fluxus exceperunt, perque decem inhaeserunt dies. Tum conquiescentibus his excretionibus, abdomen quoque detumuit; sed virium summus languor guor successit, &non obstante cum adpetitu, tum somno integro diu continuavit.