Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO Duodecim annorum puer, ante aliquot jam annos catharris, coryzae, tussi, obnoxius, ingruente tempestate valde humida &aquilonia corripitur iterum catharrali febre; quam nono die acerbus capitis &oculorum dolor excipiebat, &tandem plenaria sequebatur coecitas. In oculis nihil adparebat vitii, nisi quod pupilla adhuc se contrahebat, &puerlucem a tenebris distinguere poterat: ceterum vero &adpetebat bene &egerebat rite. Postquam igitur per integrum semestre, frustra usurpatis varii generis medicaminibus, hoc affectu laboravit, &nostrae curae traditus fuit; nihil adhibuimus, quam pilulas nostras balsamicas, qvavis semel hebdomade adsumendas, &externe linteum balsamo vitae nostrae madidum bis de die fronti &temporibus adplicari curavimus: unde, favente divina gratia factum est, ut intra paucas hebdomades omnem recuperaverit visum.