Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 128
Unproofread scanNot analysed yet
Sub hac cura pro potu inserviat decoctum, quod ex radicis sarsaparillae unciis tribus, corticis ligni sassafras drachmis tribus, salis tartari drachma dimidia, cum duodecim aquae purae libris in vase clauso coctis paratur; idque etiam loco potus Theae calidum bibatur: non minus victus sit attenuans, ut non nisi carnes assatae, &panis similagineus modica tamen quantitate achibeantur. Deinceps per octo circiter dies corpus omni mane immittatur balneo, quod ex aqua simplici, furfuribus triticeis, &cineribus clavellatis conficitur; &post illud nucha, &os sacrum linimento nervino inungatur. Interne continuetur dicti usus decocti, &sub epulis ad firmandum stomachum propinetur Elixirium ex essentiae pimpinellae albae, gentianae rubrae ana uncia dimidia, spiritus nitri dulcis drachmis duabus, &olei macis, de Cedro ac cinnamomi ana guttis sex confectum: externe vero naribus admoveatur sal volatile salis ammoniaci siccum, cum oleo majoranae vero inpraegnatum. Ex qua curatione non dubito, quin auspicatus sit consequuturus eventus.